MEGARES

MEGARES
MEGARES
numeroplurali apud Plaut. in Persâ, Actu 1. sc. 3. ubi Megaribus in ablativo legitur. Hodieque nomen servat, in ruderibus suis, trecentis circiter quadringentisque casis aegre habitata, a Graecis, non alibi rituum suorum tenacioribus; sed quibus a piratis quottidianae molestiae. In vicinia eius arbor est, xyloceratia ferens, quibus filium prodigum pastum esse, aiunt: terebintho non absimilis est, et Augustô mense fructus maturat. Inscriptiones hodieque ibi non paucae visuntur, inter quae una inprimis memorabilis, in honorem indigenae cuiusdam Athletae celeberrimi facta, quae, nomine eius praeteritô, Ludorum prblicorum variis in locis tum haberi solit orum, in quibus ille omnibus victor exstitit, mentionem servat. Sunt illi, praeter Olympia, Pythia, Nemea et Isthmia; Panathenaea, Athenis; Olympia ibidem, nec non Panhellenia et Eleusinis. Porro Herculeus agon, Thebis; Trophonius, Livadiae; Eleutherii Ludi, Plataeis; Clypeus Iunonis, Argis; Pythia, Mileti, item Magnesiae; Ludi universa Asiae, Philadelphiae; Ludi Actii, in honorem Apollinis, Nicopoli; Pythia iterum, variis in locis celebrata; Aesculapii Ludi, Epidauri: Capitolmus Agon, Romae; Agon Minervae Promachae, ibidem; Eusebia, Puteolis; Ludi in honorem Imperatorum peragi soliti, Neapoli. Sed et ibidem elegans superest Inscr. Sabinae uxoris Hadriani, facta Iuliô Candidô Achaiae Proconsule; Item alia, quâ S. P. Q. Megarensis, Herodis Attici munificentiam testari posteritati voluit. vide Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 289. et seqq. Populi Megarenses, ab Atheniensibus ingressu urbis prohibiti, A. Gell. l. 6. c. 10. Unde Euclides muliebri habitu ad Socratem se contulit, eâdem die domum reversus. Varia insuper cum aliis bella gesserunt. Condiderunt Chalcedonem; Thueyd. l. 2. et 4. qui etiam refert, Lamidem Megarâ profectum, in Sicilia coloniam collocâsse, ad Pantacem fluv. indeque pulsum Thapsum condidisse: Post eius dein mortem, Duce Hyblone, Principe, socios eius Megaram Hyblaeam fundâsse, unde an. 245. post iterum a Gelone Syracusano pulsi, Selinunte prius exstructâ, An. 106. Urb. Cond. 33. Olymp. Hinc Megaricae sectae nomen, cuius Euclides, ex Socratis auditoribus tertius, qui novas sectas condidêre, Auctor fuit, de quo vide A. Gellium loc. cit. et Strab. l. 9. ubi aie: Habuit aliquando (urbs haec) etiam Scholam Philosophorum, qui Megarici dicebantur, successeres Euclidis Socratici. Hi postea Ε᾿ριςτικοὶ sive Contentiosi, atque exinde a nonnullis Dialectici dictisunt, quod valde in Dialecticis, praecipueque in captiosis argumentandi generibus, exercerent. audivêre autem Euclidem Eubulides Milesius, Clitomachus Thurius et Stilpo Megarensis: Eubulidem Alexinus Eliensis et Apollonius ὁ Κρόνοις: cuius discipulus fuit Diodorus ὁ Κρόνος, Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophorum sectis c. 11. quod de Megaricis tractat. MEGARICORUM PHIL ISOPHORUM SERIES, EX VOSSIO. Euclides Megaricus. Eubulides Milesius. Alexinus Eliensis. Apollonius ὁ Κρόνος. Diodorus ὁ Κρόνος. Clitomachus Thurius. Stilpo Megarensis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • raide — et raideur et raidillon et raidir adj. Voy. roide, roideur, roidillon, roidir. roide ou raide (roi d ou rè d . La prononciation rè d a presque entièrement fait disparaître la prononciation roi d ) adj. 1°   Qui ne plie pas quand on veut le… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • roide — ou raide (roi d ou rè d . La prononciation rè d a presque entièrement fait disparaître la prononciation roi d ) adj. 1°   Qui ne plie pas quand on veut le fléchir. Roide comme une barre de fer. Il a eu des rhumatismes, et son bras est resté tout… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”